La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

CANTICI / CÁNTICOS
BREVIARIUM GOTHICUM
1

 
ÍNDICE
Cántico LV. Éx 5,1b-19
Cántico LVI. Is 5,1-7
Cántico LVII. Is 26,1b-11
Cántico LVIII. Is 26,12-20
Cántico LIX. Is 33,14-22
Cántico LX. Jon 2,3-10
Cántico LXI. 4 Esd 8,20-36
Cántico LXII. Dt 32,1-12
Cántico LXIII. 1 Sam 2,1-10
Cántico LXIV. 1 Crón 29,1b-15.18
Cántico LXV. Is 12,1-6
Cántico LXVI. Is 33,2-10
Cántico LXVII. Est 4,17b-17c.17f-17h
Cántico LXVIII. Jer 14,17-22
Cántico LXIX. Dt 9,26b-29
Cántico LXX. 2 Crón 20,6-9.11-12
Cántico LXXI. Is 25,1-10a
Cántico LXXII. Is 37,16-20
Cántico LXXIII. Is 38,10-20
Cántico LXXIV. Jer 51,14-19
Cántico LXXV. Ecl 11,9-12,7
Cántico LXXVI. Job 19,25-29

Inicio página

 

LV.
INCIPIUNT CANTICI
DE COTIDIANO.

CANTICUM MOYSI DE LIBRO EXODO.
Capitulo 15.

Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est.
Equum et ascensorem: proiecit in mare.
Adiutor et protector meus Dominus: et factus est mici in salute.
Hic Deus meus et honorificabo eum: Deus patris mei et exaltabo eum.
Dominus conterens bella Dominus nomen est ei: currus Faraonis et exercitum eius proiecit in mare.
Electos ascensores ternos strantes dimersit in rubro mari: pelago cooperuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis.
Dextera tua Domine glorificata est in virtute: dextera manus tue confregit inimicos, et pre multitudine magestatis tue conteruisti adversarios.
Misisti iram tuam, et comedit eos tamquam stipulam: et pre spiritu iracundie tue divisa est aqua.
Steterunt tamquam murus aque: gelaberunt fluctus in medio mari.
Dixit inimicus persequens, compreendam partibo spolia replebo animam meam: interficiam gladio meo et dominabitur manus mea.
Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare: dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima.
Quis similis tibi in diis Domine quis similis tibi honorificus: in sanctis mirabilis, in magestatibus faciens prodigia.
Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra: gubernasti iustitia tua populum tuum hunc quem liberasti.
Consolatus es in virtute tua: in refectione sancta tua.
Audierunt gentes et irate sunt: dolores adpreenderunt inhabitantes Filistim.
Tunc festinaberunt duces Edom: et principes Moabitarum, adpreendit eos timor: tabuerunt omnes inhabitantes Canaam.
Decidat super eos timor et tremor magnitudinis bracii tui: fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus Domine, usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti.
Induc et planta eum in montem hereditatis tue: in preparata habitatione tua quam preparasti tibi Domine.
Sanctuarium tuum Domine quod preparaberunt manus tue: Domine qui regnas in eternum et in sempiternum et adhuc.

Quia introibit equitatus Faraonis quum quadrigis et ascensoribus in mare et induxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Srahel ambulaberunt per siccum per medium mare.

LV.
COMIENZAN LOS CÁNTICOS
DE COTIDIANO

CÁNTICO DE MOISÉS DEL LIBRO DEL ÉXODO
Éx 5,1b-19

«Cantaré al Señor, gloriosa es su victoria, caballos y carros ha arrojado en el mar.
Mi fuerza y mi poder es el Señor, Él fue mi salvación. Él es mi Dios: yo lo alabaré; el Dios de mis padres: yo lo ensalzaré.
El Señor es un guerrero, su nombre es “El Señor”.
Los carros del faraón los lanzó al mar, ahogó en el mar Rojo a sus mejores capitanes.
Las olas los cubrieron, bajaron hasta el fondo como piedras.
Tu diestra, Señor, es magnífica en poder, tu diestra, Señor, tritura al enemigo.
Tu gran majestad destruye al adversario, arde tu furor y los devora como paja.
Al soplo de tu nariz, se amontonaron las aguas, las corrientes se alzaron como un dique, las olas se cuajaron en el mar.
Decía el enemigo: “Los perseguiré y alcanzaré, repartiré el botín, se saciará mi codicia, empuñaré la espada, los agarrará mi mano”.
Pero sopló tu aliento y los cubrió el mar, se hundieron como plomo en las aguas formidables.
¿Quién como tú, Señor, entre los dioses? ¿Quién como tú, terrible entre los santos, temible por tus proezas, autor de maravillas?
Extendiste tu diestra: se los tragó la tierra; 13 guiaste con misericordia a tu pueblo rescatado, los llevaste con tu poder hasta tu santa morada.
Lo oyeron los pueblos y temblaron, el terror se apoderó de los habitantes de Filistea.
Se turbaron los príncipes de Edón, los jefes de Moab se estremecieron, flaquearon todos los habitantes de Canaán.
Espanto y pavor los asaltaron, la grandeza de tu brazo los dejó petrificados, mientras pasaba tu pueblo, Señor, mientras pasaba el pueblo que adquiriste.
Lo introduces y lo plantas en el monte de tu heredad, lugar del que hiciste tu trono, Señor; santuario, Señor, que fundaron tus manos.
El Señor reina por siempre jamás».

Cuando los caballos del faraón, con sus carros y sus jinetes, entraron en el mar, el Señor volcó sobre ellos las aguas del mar; en cambio, los hijos de Israel pasaron en seco por medio del mar.

Inicio página

LVI.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 5.

Cantabo nunc dilecto canticum dilecte vinee mee: vinea facta est dilecta in loco uberi.
In cornu et macerie circumdedi et circumfodi: et plantabi vineam Sorech.
Et edificabi turrem in medio eius: et torcular fodi in ea.
Et sustinui ut faceret ubas: fecit autem spinas.
Et nunc homo Iuda et qui habitatis in Iherusalem iudicate inter me et vineam meam: quid faciam vinee mee adhuc quod ei non fecerim.
Quoniam sustinui ut faceret ubas: fecit autem spinas.
Nunc autem adnunciabo vobis: quid facturus sum vinee mee.
Auferam maceriam eius et erit in direptione: et dextruam parietes eius et erit in conculcatione.
Et derelinquam vineam meam: et non potabitur neque fodietur.
Et ascendunt in eam sicut in agrum incultum spine: et nubibus mandabo ne pluant super eam plubiam.
Vinea enim Domini Sabaoth domus est Srahel: et domo Juda nobellum dilectum.
Quoniam sustinui ut faceret iudicium: fecit autem iniquitatem et non iustitiam set clamorem.

LVI.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 5,1-7

Voy a cantar a mi amigo el canto de mi amado por su viña. Mi amigo tenía una viña en un fértil collado.
La entrecavó, quitó las piedras y plantó buenas cepas; construyó en medio una torre y cavó un lagar. Esperaba que diese uvas, pero dio agrazones.
Ahora, habitantes de Jerusalén, hombres de Judá, por favor, sed jueces entre mí y mi viña.
¿Qué más podía hacer yo por mi viña que no hubiera hecho? ¿Por qué, cuando yo esperaba que diera uvas, dio agrazones?
Pues os hago saber lo que haré con mi viña: quitar su valla y que sirva de leña, derruir su tapia y que sea pisoteada.
La convertiré en un erial: no la podarán ni la escardarán, allí crecerán zarzas y cardos, prohibiré a las nubes que lluevan sobre ella.
La viña del Señor del universo es la casa de Israel y los hombres de Judá su plantel preferido. Esperaba de ellos derecho, y ahí tenéis: sangre derramada; esperaba justicia, y ahí tenéis: lamentos.

Inicio página

LVII.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 26.

Aña. Anima mea desiderat te in nocte; de mane Domine vigilabo ad te.

Urbs fortitudinis nostre: salvator.
Ponetur in ea murus: et antemurale.
Aperite portas ingrediatur gens iusta custodiens veritatem: vetus error habiit.
Servabis pacem, pacem quia in te sperabimus: sperastis in Domino in seculis eternis in Domino Deo forti in perpetuum.
Quia incurbabit habitantes in excelso: civitatem sublimem humiliabit.
Humiliabit eam usque ad terram: detrahet eam usque ad pulberem.
Conculcabit eam pes: pedes pauperum gressus egenorum.

Semita iusti recta facta est: rectus callis iusti ad ambulandum.
In semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio anime.
Anima mea desiderat te in nocte: sed et spiritus meus in precordiis meis de mane vigilabo ad te.
Quum feceris iudicia tua in terra: iustitiam discent habitatores orbis.
Misereamur impio, et non discet iniustitiam in terra sanctorum: inique gessit et non videbit gloriam Domini.
Domine exaltetur manus tua et non videant: videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret.

LVII.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 26,1b-11

Ant. Mi alma te ansía de noche y madruga, Señor, por ti.

«Tenemos una ciudad fuerte, ha puesto para salvarla murallas y ba luartes.
Abrid las puertas para que entre un pueblo justo, que observa la lealtad; su ánimo está firme y mantiene la paz, porque confía en ti.
Confiad siempre en el Señor, porque el Señor es la Roca perpetua.
Doblegó a los habitantes de la altura, a la ciudad elevada; la abatirá, la abatirá hasta el suelo, hasta tocar el polvo.
La pisarán los pies, los pies del oprimido, los pasos de los pobres».

La senda del justo es recta. Tú allanas el sendero del justo; en la senda de tus juicios, Señor, te esperamos ansiando tu nombre y tu recuerdo.
Mi alma te ansía de noche, mi espíritu en mi interior madruga por ti, porque tus juicios son luz de la tierra, y aprenden la justicia los habitantes del orbe.
Aunque se muestre clemencia al malvado, no aprende la justicia; en una tierra de gente honrada, sigue siendo perverso, y no ve la grandeza del Señor.
Señor, levantaste tu mano, pero no se dan cuenta. Verán avergonzados el celo por tu pueblo, los devorará el fuego reservado a tus enemigos.

Inicio página

LVIII.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo eodem.
XVIII. Preceptum.

Aña. Vivent mortui tui interfecti mei resurgent.

Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.
Domine Deus noster possiderunt nos domini absque te: tantum in te recordemur nominis tui.
 
Morientes non vibant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et conteruisti et perdidisti omnem memoriam eorum.
Indulsisti genti Domine: indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terre.
Domine in angustia requisierunt te: et in tribulatione murmuris doctrina tua in eis.
Sicut que concepit dum adpropinquaberit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine.
Concepimus et quasi parturibimus et peperimus spiritum: salutem non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terre.
Vibent mortui tui: et interfecti mei resurgent.
Expergescimini et laudate Dominum qui habitatis in pulberem: quia ros lucis ros tuum, et terra gigantum detraes in ruinam.
Vade popule meus, intra in cubicula tua, claude hostia tua super te, abscondere modicum ad momentum: donec transeat indignatio.

LVIII.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 26,12-20
Ant. Sal 19 (18). Sal 19 (18),9b

Ant. Revivirán tus muertos, resurgirán nuestros cadáveres.

Señor, tú nos darás la paz, porque todas nuestras empresas nos las realizas tú.
Señor, nuestro Dios, nos dominaron señores distintos de ti; pero nosotros solo a ti, solo tu nombre invocamos.
No vivirán los muertos, no resurgirán las sombras; los castigaste, los has destruido, borraste totalmente su recuerdo.
Multiplicaste el pueblo, Señor; multiplicaste el pueblo, has sido glorificado, ensanchaste los confines del país.
Señor, en la angustia acudieron a ti, susurraban plegarias cuando los castigaste.
Como la embarazada cuando le llega el parto se retuerce y grita de dolor, así estábamos en tu presencia, Señor: concebimos, nos retorcimos, dimos a luz... viento; nada hicimos por salvar el país, ni nacieron habitantes en el mundo.
¡Revivirán tus muertos, resurgirán nuestros cadáveres, despertarán jubilosos los que habitan en el polvo! Pues rocío de luz es tu rocío, que harás caer sobre la tierra de las sombras.
Anda, pueblo mío, entra en tus aposentos y cierra la puerta detrás de ti; escóndete un breve instante mientras pasa la ira.

Inicio página

LIX.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 33.

Aña. Audite qui longe estis que fecerim: dicit Dominus et cognoscite fortitudinem meam.

Conterriti sunt in Syon peccatores: possedit timor Ypocritas.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante: aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis.
Qui ambulat in iustitiis: et loquitur veritatem.
Qui proicit avaritiam et calumniam: et excutit manus suas ab omni munere.
Qui obdurat aures suas ne audiat sanguinem: et claudit oculos suos ne videat malum.
Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est aque ejus fideles sunt.

Regem in decore suo videbunt, oculi eius cernent terram de longe: cor tuum meditabitur timore.
Ubi est literatus ubi legis ubi verba ponderans: ubi doctor parvulorum.
Populum imprudentem non videbis, populum altis sermonibus: ita ut non possis intelligere dissertitudinem lingue eius in qua nulla est sapientia.
Respice Syon civitatem solemnitatem [solemnitatis] nostre: oculi tui videbunt Iherusalem habitationem opulentam.
Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum: et omnes funiculi eius non rumpentur.
Quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus flubiorum: rivi latissimi et patentes.
Non transibit per eam navis remigum: neque triremis magna transgredietur eam.
Dominus enim Iudex noster, Dominus legifer noster: Dominus rex noster: Ipse salvabit nos.

LIX.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 33,14-22

Ant. Dice el Señor: los lejanos, escuchad lo que he hecho y reconoced mi fuerza.

Temen en Sión los pecadores, y un temblor agarra a los perversos; “¿Quién de nosotros habitará un fuego devorador, quién de nosotros habitará una hoguera perpetua?”.
El que procede con justicia y habla con rectitud, y rehúsa el lucro de la opresión, el que sacude la mano rechazando el soborno y tapa su oído a propuestas sanguinarias, el que cierra los ojos para no ver la maldad: ese habitará en lo alto, tendrá su alcázar en un picacho rocoso, con abasto de pan y provisión de agua.

Contemplarán tus ojos a un rey en su esplendor y verán un país dilatado, y pensarás sobrecogido: «¿Dónde está el que pedía cuentas, dónde el que pesaba los tributos, dónde el que contaba las torres?».
Ya no verás más al pueblo arrogante, ese pueblo de lenguaje oscuro e incomprensible, de lengua bárbara que no entiendes.
Contempla a Sión, ciudad de nuestras fiestas: tus ojos verán a Jerusalén, morada segura, tienda estable, cuyas estacas no se arrancan, cuyas cuerdas no se rompen.
Allí el Señor se muestra majestuoso: en un lugar de ríos y espaciosos canales; no los surcarán barcas de remo ni los cruzarán naves majestuosas, porque el Señor nos gobierna, el Señor nos da leyes, el Señor es nuestro rey, él es nuestra salvación.

Inicio página

LX.
CANTICUM IHONE PROPHETE.
Capitulo 2.
XXXV. In tuo.

Aña. Quanta vobi reddam tibi salvatori meo Domino.

Alia. Fluctus tui Domine super me transierunt et ego dixi: expulsus sum ab oculis tuis putas videbo templum sanctum tuum.

Clamabi de tribulatione mea ad Dominum: et exaudibit me.
De ventre inferni clamabi: et exaudibit vocem meam.
Et proiecisti me in profundum in corde maris: et flumen circumdedit me.
Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt: et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Circumdederunt me aque usque ad animam, abyssus ballabit me, pelagus cooperuit caput meum: ad extrema montium descendi, terre vectes concluserunt me in eternum.
Et sublevabis de corruptionem [corruptione] vitam meam: Domine Deus meus.
Quum angustiaretur in me anima mea, Domini mei recordatus sum: et veniet oratio mea ad templum sanctum tuum.
Qui custodiunt vanitates: frustra misericordiam suam dereliquerunt.
Ego autem cum voce laudis immolabo tibi: quecumque vobi reddam pro salute Domino.

LX.
CÁNTICO DEL PROFETA JONÁS.
Jon 2,3-10
Ant. Sal 36 (35). Cf. Sal 36 (35),10b

Ant. Volveré de nuevo a ti, salvador y Señor mío.

Otra. Tus olas me arrollaron, Señor. Y yo digo: «He sido expulsado de tu presencia, solo guardo el recuerdo de tu templo santo».

 «Invoqué al Señor en mi desgracia y me escuchó; desde lo hondo del Abismo pedí auxilio y escuchaste mi llamada.
Me arrojaste a las profundidades de alta mar, las corrientes me rodeaban, todas tus olas y oleajes se echaron sobre mí.
Me dije: “Expulsado de tu presencia, ¿cuándo volveré a contemplar tu santa morada?”.
El agua me llegaba hasta el cuello, el Abismo me envolvía, las algas cubrían mi cabeza; descendí hasta las raíces de los montes, el cerrojo de la tierra se cerraba para siempre tras de mí.
Pero tú, Señor, Dios mío, me sacaste vivo de la fosa.
Cuando ya desfallecía mi ánimo, me acordé del Señor; y mi oración llegó hasta ti, hasta tu santa morada.
Los que sirven a ídolos vanos abandonan al que los ama.
Pero yo te daré gracias, te ofreceré un sacrificio; cumpliré mi promesa. La salvación viene del Señor».

Inicio página

LXI.
CANTICUM DE LIBRO ESDRE IV.
Capitulo 8.
XLII. Emitte.

Aña. Tronus tuus Deus inextimabilis; et gloria incompreensibilis: cui adstat omnis exercitus angelorum cum tremore, cuius aspectus arefacit abyssos et indignatio tabescere montes.

Alia. Miserere Domine eis qui non habent substantiam bonorum operum.

Domine qui habitas in eternum: cuius oculi elati et superiora in aere.
Cuius tronus inextimabilis: et gloria inconpreensibilis.
Cui adstat omnis exercitus angelorum cum tremore: corum observatio in vento et igni convertitur.
Cuius verbum firmum: et dicta perseverantia.
Cuius dispositio fortis: et iussio terribilis.
Cuius aspectus arefacit abysos, et indignatio tabescere montes: et veritas testificatur.
Exaudi Domine orationem servi tui: auribus percipe deprecationem figmenti tui, intende verba mea.
Dum enim vibo loquar: et dum sapio respondeam.
Ne aspicias populi tui delicta: set qui tibi in veritate servierunt.
Neque adtendas impie agendum [Fortè, agentium] studia: set qui tua testamenta cum doloribus custodierunt.
Neque cogites perdere qui in conspectu tuo false conversati sunt: set memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoberunt.
Neque volueris perdere qui pecodum mores habuerunt: set respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt.
Neque indigneris eis qui vestiis peius sunt iudicati: set diligas eos qui semper in gloriam tuam confiderunt.
Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus: tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es.
Si enim decreberis ut nostri miserearis: tunc misericors vocaberis.
Nobis enim non habentibus opera iustitie: iustis quibus sunt opera multa reposita aput te Domine, ex propriis operibus percipient mercedem.
Quid est enim homo ut ei indigneris: aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso.
In veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit: et de confidentibus qui non deliquid.
Set in hoc enim adnunciabitur iustitia et bonitas tua Domine: quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum.

LXI.
CÁNTICO DEL IV LIBRO DE ESDRAS
2.
4 Esd 8,20-36
Ant. Sal 43 (42). Cf. Sal 43 (42),3

Ant. Oh Dios, tu trono es invencible y tu gloria inabarcable: tus ángeles están en pie con temor, tus decisiones desecan los abismos, tu cólera hace que se fundan en agua las montañas, y la justicia es tu testimonio.

Otra. Señor, ten piedad de aquellos que no tienen buenas acciones.

Señor, que vives en la eternidad, que ves en el elevado éter; Altísimo que resides en el cielo,
Cuyo trono es invencible; cuyos ángeles están en pie con temor.
Por cuya orden existen el viento y el fuego, cuya palabra es firme, cuyo lenguaje es duradero,
Cuya ley es fuerte, cuyas órdenes son terribles; tus decisiones desecan los abismos, tu cólera hace que se fundan en agua las montañas, y la justicia es tu testimonio.
Escucha la palabra de tu servidor, atiende a los ruegos de tu criatura, escucha mi lenguaje.
Mientras esté en vida, te hablaré; mientras mi corazón exista, te responderé.
No consideres las faltas de tu pueblo, sino la justicia de aquellos que te han servido.
No mires la obra de los pecadores, sino los dolores de aquellos que han observado tus mandamientos.
No te irrites a causa de aquellos que han hecho el mal ante ti, pero acuérdate de aquellos que en sus corazones han creído en tu ley.
No quieras hacer perecer a aquellos que se han comportado como animales, pero acuérdate y considera a aquellos que han abrazado tu ley con el corazón sereno.
No le irrites contra aquellos que son peores que las bestias, pero ama a aquellos que siempre han tenido confianza en tu gloria.
Pero nosotros y aquellos que nos han precedido, hemos cometido faltas mortales; sé misericordioso para con nosotros y para con aquellos que nos han precedido.
Pues si tienes piedad de nosotros que no tenemos buenas acciones, serás llamado en aquel día el misericordioso.
Para los justos que tienen reservadas cerca de ti buenas acciones, tendrás piedad de ellos a causa de sus obras.
¿Qué es el hombre para que te irrites contra él? ¿Qué es la raza mortal para excitar tu ira?.
En verdad te lo digo: No hay entre aquellos que han sido engendrados ninguno que no haya pecado.
Así se conocerá bien tu bondad, si tienes piedad de aquellos que no tienen buenas acciones.

Inicio página

LXII.
CANTICUM MOYSI DEUTERONOMIUM.
Capitulo 32.
LVIII. Exaltabo.

Adtende celum et loquar: audiat terra verba ex ore meo.
Expectetur sicut plubia eloquium meum: et descendat sicut ros verba mea.
Sicut nimbus super gramen et sicut nix supra fenum: quoniam nomen Domini invocabi: date magnitudinem Domino Deo vestro, Deus vera opera eius, et omnes vie eius iudicia.
Deus fidelis et non est iniquitas in eo: iustus et sanctus Dominus.
Peccaberunt nonne hii filii inmaculati progenies praba et perversa: hec Domino retribuisti sicut populus fatuus et non sapiens.
Nonne hic ipse pater tuus: qui possedit fecit et creabit te.
Commemoramini dies anticos: intelligite annos generationis et generationum.
Interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi: seniores tuos et dicent tibi.
Quum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios Ade: statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei.
Facta est portio Domini populus eius Jacob: funiculum hereditatis sue Srahel.
Sufficientiam dedit ei in terra deserta: in sitim caloris ubi non erat aqua.
Circumduxit et docuit: et custodibit eum sicut pupillam oculi.
Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit: expandit alas suas et suscepit eos et superposuit scapulis suis.
Dominus solus deducebat eos: et non erat cum eis Deus alienus.

LXII.
CÁNTICO DE MOISÉS DEL DEUTERONOMIO.
Dt 32,1-12
Ant. Sal 59 (58). Cf. Sal 59 (58),17

Escuchad, cielos, y hablaré; oye, tierra, los dichos de mi boca; descienda como lluvia mi doctrina, destile como rocío mi palabra, como llovizna sobre la hierba, como orvallo sobre el césped.
Voy a proclamar el nombre del Señor: dad gloria a nuestro Dios.
Él es la Roca, sus obras son perfectas, sus caminos son justos, es un Dios fiel, sin maldad; es justo y recto.
Hijos degenerados se portaron mal con él, generación malvada y pervertida.
¿Así le pagas al Señor, pueblo necio e insensato? ¿No es él tu padre y tu creador, el que te hizo y te constituyó?
Acuérdate de los días remotos, considera las edades pretéritas, pregunta a tu padre y te lo contará, a tus ancianos y te lo dirán:
Cuando el Altísimo daba a cada pueblo su heredad y distribuía a los hijos de Adán, trazando las fronteras de las naciones, según el número de los hijos de Israel, la porción del Señor fue su pueblo, Jacob fue el lote de su heredad.
Lo encontró en una tierra desierta, en una soledad poblada de aullidos: lo rodeó cuidando de él, lo guardó como a las niñas de sus ojos.
Como el águila incita a su nidada, revoloteando sobre los polluelos, así extendió sus alas, los tomó y los llevó sobre sus plumas.
El Señor solo los condujo, no hubo dioses extraños con él.

Inicio página

LXIII.
CANTICUM ANNE DE LIBRO SAMUELIS I.
Capitulo 2.
LXII. In deserto.

Confirmatum est cor meum in Domino: et exaltatum est cornum meum in Deo salutari meo.
Dilatatum est hos meum: super inimicos meos.
Letor ego in sanctitate tua quia non est alius Deus quomodo tu, nec est sanctus preter te: et non est iustus preter Deum nostrum.
Nolite gloriari et nolite alta loqui in supervia et ne exeat magniloquium ex ore vestro: quoniam Deus scientie Dominus est.
Deus qui parat adinventiones suas: arcus potentium infirmatus est et infirmi virtute precincti sunt.
Pleni panibus minorati sunt: et esurientes transierunt terram.
Sterilis peperit septem: et fetosa in filiis infirmata est.
Dominus mortificat et vivificat: ducit ad inferos et reducit.
Dominus pauperem et divitem facit: humiliat et exaltat.
Suscitat a terra inopem: et ab stercore erigit pauperem.
Et sedere facit eum cum potentibus populi: et tronum glorie hereditans illi.
Dat votum obtanti: et benedicet annos iusti.
Quoniam non in viribus potens est vir: Dominus infirmum facit adversarium suum Dominus sanctus.
Non glorietur sapiens in sua sapientia; neque glorietur dives in divitiis suis; neque glorietur fortis in fortitudine sua: set in eo glorietur qui gloriatur, scire et intelligere Dominum, et facere iudicium et iustitiam super terram.
Dominus ascendit in celos et tonat: et ipse iudicabit extrema terre.
Potens est et dat virtutem regibus nostris: et exaltabit cornu Christi sui.

LXIII.
CÁNTICO DE ANA DEL LIBRO I DE SAMUEL.
1 Sam 2,1-10
Ant. Sal 63 (62). Cf. Sal 63 (62),1-2

Mi corazón se regocija en el Señor, mi poder se exalta por Dios. Mi boca se ríe de mis enemigos, porque gozo con tu salvación.
No hay santo como el Señor, ni otro fuera de ti, ni roca como nuestro Dios.
No multipliquéis discursos altivos, ni echéis por la boca arrogancias, porque el Señor es un Dios que sabe, él es quien pesa las acciones.
Se rompen los arcos de los valientes, mientras los cobardes se ciñen de valor.
Los hartos se contratan por el pan, mientras los hambrientos engordan; la mujer estéril da a luz siete hijos, mientras la madre de muchos queda baldía.
El Señor da la muerte y la vida, hunde en el abismo y levanta; da la pobreza y la riqueza, humilla y enaltece.
Él levanta del polvo al desvalido, alza de la basura al pobre, para hacer que se siente entre príncipes y que herede un trono de gloria, pues del Señor son los pilares de la tierra, y sobre ellos afianzó el orbe.
Él guarda los pasos de sus amigos, mientras los malvados perecen en las tinieblas, porque el hombre no triunfa por su fuerza.
El Señor desbarata a sus contrarios, el Altísimo truena desde el cielo, el Señor juzga hasta el confín de la tierra. Él da fuerza a su Rey, exalta el poder de su Ungido.

Inicio página

LXIV.
CANTICUM DE LIBRO PARALIPOMENON I.
Capitulo 29.
LXIV. Exitus.

Aña. In manu tua Domine virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium.

Benedictus Dominus Deus Srahel patris nostri: ab eterno et usque in eterno.
Tua est Domine magnificentia et potentia: et gloria adque victoria et tibi laus.
Cuncta enim que in celo: et que in terra, tua sunt.
Tuum Domine regnum: et tu es super omnes principes.
Tue divitie et tua est gloria: et tu dominaris omnibus.
In manu tua Domine virtus et potentia: in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Nunc igitur Domine Deus noster confitebimur tibi: et laudabimus nomen tuum inclitum.
Quis ego aut quis populus meus: ut possimus tibi hec universa promittere?
Tua sunt enim omnia: et que de manu tua accepimus dedimus tibi.
Peregrini enim sumus coram te: et advene sicut omnes patres nostri.
Dies nostri quasi umbra super terram: et nulla est mora.
Domine Deus Abraham, Ysaac, et Srahel patrum nostrorum: custodi in eternum hanc voluntatem cordis nostri, et semper in veneratione tua mens ista permaneat.

LXIV.
CÁNTICO DEL LIBRO I DE LAS CRÓNICAS.
1 Crón 29,1b-15.18
Ant. Sal 65 (64). Cf. Sal 65 (64),9

Ant. Señor, en tu mano está el poder y la fuerza, tú engrandeces y confortas a todos.

Bendito eres, Señor, Dios de nuestro padre Israel, por los siglos de los siglos.
Tuyos son, Señor, la grandeza y el poder, la gloria, el esplendor, la majestad, porque tuyo es cuanto hay en cielo y tierra, tú eres rey y soberano de todo.
De ti viene la riqueza y la gloria, tú eres Señor del universo, en tu mano está el poder y la fuerza, tú engrandeces y confortas a todos.
Por eso, Dios nuestro, nosotros te damos gracias, alabando tu nombre glorioso.
Pues ¿quién soy yo y quién es mi pueblo para poder ofrecerte estos donativos?
Todo viene de ti y te damos lo que hemos recibido de tus manos.
Ante ti somos forasteros y huéspedes, como nuestros padres.
Nuestra vida terrena es como una sombra sin esperanza.
Señor, Dios de nuestros padres Abrahán, Isaac y Jacob, mantén siempre en el corazón de tu pueblo esta forma de pensar y dirige su corazón hacia ti.

Inicio página

LXV.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 12.
LXVI. Inluminet.

Aña. Conversus est furor tuus et consolatus es me.

Confitebor tibi Domine quoniam iratus es mici: conversus est furor tuus et consolatus es me.
Ecce Deus salvator meus: fiducialiter agam et non timebo.
Quia fortitudo mea et laudatio mea Dominus: et factus est mici in salute.
Aurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris: et dicetis in illa die.
Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius: mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino quoniam magnifice fecit: adnunciate hec in universa terra.
Exulta et lauda habitatio Syon: quoniam magnus in medio tui sanctus Srahel.

LXV.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 12,1-6
Ant. Sal 67 (66). Sal 67 (66),2b

Ant. Ha cesado tu ira y me has consolado.

«Te doy gracias, Señor, porque estabas airado contra mí, pero ha cesado tu ira y me has consolado.
Él es mi Dios y Salvador: confiaré y no temeré, porque mi fuerza y mi poder es el Señor, él fue mi salvación».
Y sacaréis aguas con gozo de las fuentes de la salvación.
Aquel día diréis: «Dad gracias al Señor, invocad su nombre, contad a los pueblos sus hazañas, proclamad que su nombre es excelso».
Tañed para el Señor, que hizo proezas, anunciadlas a toda la tierra; gritad jubilosos, habitantes de Sión, porque es grande en medio de ti el Santo de Israel.

Inicio página

LXVI.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 33.
LXXV. Inluminans.

Domine miserere nostri: te enim expectabimus.
Esto bracium nostrum in mane: et salus nostra in tempore tribulationis.
A voce angeli fugierunt populi: et ab expectatione tua disperse sunt gentes.
Et congregabuntur spolie vestre sicut colligitur brucus: et velut quum fosse plene fuerint de eo.
Magnificatus est Dominus: quoniam habitabit in excelso.
Implebit Syon iudicio et iustitia: et erit fides in temporibus suis.
Divitie salutis sapientie et scientie: timor Domini ipse tesauros eius.
Ecce videntes clamabunt foris: angeli pacis amare flebunt.
Dissipate sunt vie, cessabit transiens per semitam, irritum factum est pactum: proiecit civitates, non reputabit homines.
Luxit et elanguit terra, confusus est Libanus et obsurduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus.
Nunc exurgam dicit Dominus: nunc exaltabor et nunc sublimabor.

LXVI.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 33,2-10
Ant. Sal 76 (75). Sal 76 (75),5

Piedad, Señor, en ti esperamos; sé nuestra fuerza cada mañana y nuestra salvación en tiempo de angustia.
Al oír el estruendo huyen los pueblos cuando tú te levantas, se dispersan las naciones.
Se recoge el botín como arrasa la oruga; se abalanzan sobre él igual que las langostas.
El Señor es excelso, porque habita en la altura; colma a Sión con derecho y con justicia.
Tus días serán seguros. La sabiduría y el saber son su riqueza salvadora, el temor del Señor es su tesoro.
Mirad: los valientes gritan en la calle, los mensajeros de paz lloran amargamente; están destruidos los caminos y ya nadie transita los senderos. Ha roto la alianza, despreciado a los testigos, no respeta a la gente.
El país está de duelo y languidece, se avergüenza el Líbano y queda mustio, el Sarón se ha vuelto una estepa, han perdido el follaje el Basán y el Carmelo.
«Ahora me levanto -dice el Señor-, ahora me pongo en pie, ahora me alzo.

Inicio página

LXVII.
ORATIO MARDOCEI DE LIBRO ESTER.
Capitulo 13.

Aña. Miserere Domine plevi tue et ne despicias hereditatem tuam quam redemisti.

Domine Domine rex omnipotens: in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tue possit resistere voluntati.
Si decreberis salvare Srahel: Tu fecisti celum et terram, et quicquid celi ambitu continetur.
Dominus enim omnium es: nec est qui resistat maiestati tue.

Et nunc Domine rex Deus Abraham: miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere.
Ne despicias partem tuam: quam redemisti tibi ex Egibto.
Exaudi deprecationem meam: et propitius esto sorti et funiculo tuo.
Et converte luctum nostrum in gaudium ut vibentes laudemus nomen tuum Domine: et non claudas ora te canentium.

LXVII.
CÁNTICO DE MARDOQUEO DEL LIBRO DE ESTER.
Est 4,17b-17c.17f-17h

Ant. Señor, perdona a tu pueblo, no desprecies la heredad que rescataste para ti.

¡Señor, Señor, rey omnipotente! El mundo entero está sometido a tu poder. Cuando te propones salvar a Israel, no hay quien pueda volverse contra ti. Porque tú creaste el cielo y la tierra y las maravillas que existen bajo el cielo. Eres Señor de todo, y nadie puede oponerse a ti, Señor.

Y ahora, Señor, Dios y Rey, Dios de Abrahán, perdona a tu pueblo, porque nuestros enemigos traman nuestra ruina. Desean destruir la heredad que es tuya desde siempre. No desprecies al pueblo que rescataste para ti de la tierra de Egipto. Escucha mi oración y ten misericordia de tu heredad; convierte nuestro duelo en alegría, para que, conservando la vida, alabemos tu nombre, Señor. No cierres los labios de los que te alaban.

Inicio página

LXVIII.
CANTICUM IHEREMIE PROFETE.
Capitulo 14.
LXXXVII. Et ego.

Aña. Ne nos dederis in obprobrium propter nomen tuum Domine.

Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem: et non taceant.
Quoniam contrictione magna contrita est virgo filia populi mei: plaga pessima veementer.
Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio: et si introiero in civitate ecce adtenuati fame.
Propheta namque et sacerdos: habierunt in terram quam ignoraberunt.
Numquid proiciens abiecisti Judam: aut Syon abominata est anima tua?
Quare ergo percussisti nos ita: ut nulla sit sanitas?
Expectabimus pacem: et non est.
Bonum et tempus curationis: et ecce turbatio.
Cognobimus Domine impietates nostras, et iniquitates patrum nostrorum: quia peccabimus tibi.
Ne nos dederis in obprobrium propter nomen tuum: neque facias nobis contumelia.
Solii glorie tue recordare: ne irritum facias fedus tuum nobiscum.
Numquid sunt sculptilibus gentium qui pluant: aut celi possunt dare imbrem.
Nonne tu es Domine Deus noster quem expectabimus: tu enim fecisti omnia hec.

LXVIII.
CÁNTICO DEL PROFETA JEREMÍAS.
Jer 14,17-22
Ant. Sal 88 (87). Sal 88 (87),10

Ant. Señor, no nos rechaces, por tu nombre.

Mis ojos se deshacen en lágrimas, de día y de noche no cesan: por la terrible desgracia que padece la doncella, hija de mi pueblo, una herida de fuertes dolores.
Salgo al campo: muertos a espada; entro en la ciudad: desfallecidos de hambre; tanto el profeta como el sacerdote vagan sin sentido por el país.
¿Por qué has rechazado del todo a Judá? ¿Tiene asco tu garganta de Sión? ¿Por qué nos has herido sin remedio?
Se espera la paz, y no hay bienestar, al tiempo de la cura sucede la turbación.
Reconocemos, Señor, nuestra impiedad, la culpa de nuestros padres, porque pecamos contra ti.
No nos rechaces, por tu nombre, no desprestigies tu trono glorioso; recuerda y no rompas tu alianza con nosotros.
¿Tienen los gentiles ídolos de la lluvia? ¿Dan los cielos de por sí los aguaceros?
¿No eres tú, Señor, Dios nuestro; tú, que eres nuestra esperanza, porque tú lo hiciste todo?

Inicio página

LXIX.
CANTICUM DEUTERONOMIUM.
Capitulo 9.
LXXXVIIII. Sit splendor.

Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua: quos eduxisti de Egypto in manu forti.
Recordare servorum tuorum: Abraham Ysaac et Jacob.
Ne aspicias duritiam populi huius: et inpietatem adque peccatum.
Ne forte dicant habitatores terre de qua eduxisti nos: non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos.
Idcirco eduxit eos: ut interficeret eos in solitudine.
Qui sunt populus tuus et hereditas tua: quos eduxsisti in fortitudine tua magna et in bracio tuo extento.

LXIX.
CÁNTICO DEL DEUTERONOMIO.
Dt 9,26b-29
Ant. Sal 90 (89). Sal 90 (89),17

 Señor mío, no destruyas a tu pueblo, la heredad que redimiste con tu grandeza, que sacaste de Egipto con mano fuerte. Acuérdate de tus siervos, Abrahán, Isaac y Jacob, no te fijes en la terquedad de este pueblo, en su crimen y en su pecado, no sea que digan en la tierra de donde nos sacaste: “No pudo el Señor introducirlos en la tierra que les había prometido”, o: “Los sacó por odio, para matarlos en el desierto”. Son tu pueblo, la heredad que sacaste con tu gran fuerza y con tu brazo extendido.

Inicio página

LXX.
CANTICUM IOSAFAT DE LIBRO PARALIPOMENON II.
Capitulo 20.
XCI. Bonum est.

Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in celo: et dominaris cunctis regnis gentium.
In manu tua est fortitudo et potentia: nec quisquam tibi potest resistere.
Nonne tu Domine Deus noster in te fecisti omnes habitatores terre huius coram populo tuo Srahel: et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum.
Habitaberuntque in ea: et instruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes.
Si inruerint super nos mala gladii, iudicii, pestilentie et famis stabimus coram te in domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salbosque facies.
Nunc igitur Deus noster: ergo non iudicabis inimicos nostros?
In nobis quidem non tanta est fortitudo: ut possimus huic multitudini resistere que inruit super nos.
Set quum ignoremus quid agere debeamus: hoc solum residuum habemus, ut oculos nostros dirigamus ad te.

LXX.
CÁNTICO DE JOSAFAT DEL II LIBRO DE LAS CRÓNICAS.
2 Crón 20,6-9.11-12
Ant. Sal 92 (91). Sal 92 (91),2

Señor, Dios de nuestros padres, ¿no eres tú el Dios del cielo, el gobernador de todos los reinos gentiles, cuya mano es poderosa y fuerte, al que nadie puede resistir? ¿No fuiste tú, Dios nuestro, el que expulsaste a los moradores de esta tierra a la llegada de tu pueblo Israel y la entregaste para siempre a los descendientes de tu amigo Abrahán? La habitaron y edificaron en ella un santuario a tu Nombre, diciendo: “Cuando venga sobre nosotros el mal -espada, castigo, peste o hambre-, nos presentaremos ante ti, en este templo (porque tu Nombre está en este templo), clamaremos a ti en nuestra angustia; tú nos escucharás y salvarás”.
Ahora, en cambio, Dios nuestro, ¿no los juzgarás? Nosotros nada podemos ante la multitud tan numerosa que se nos viene encima. No sabemos qué hacer, sino elevar los ojos a ti.

Inicio página

LXXI.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 25.
C. In matutinis.

Domine Deus meus es tu: exaltabo te et confitebor nomini tuo.
Quoniam fecisti mirabilia: et cogitationes antiquas fideles amen.
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non edificetur.
Super hoc laudabit te populus fortis: civitas gentium robustarum timebit te.
Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione: spes a turbine, umbraculum ab estu.
Spiritus enim robustorum: quasi turbo inpellens parietem.
Sicut estus in sitim tumulum alienorum humiliabis: et quasi calorem sub nube torrentem, propaginem fortium marcescere facies.
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie: pinguium medullatorum, vindemie defecate.
Et precipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos: et telam quam horditus est super omnes nationes. Precipitabit mortem in sempiternum.
Et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie: et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est et dicetur in illa die.
Ecce Dominus Deus noster iste est: expectabimus eum, et salvabit nos.
Iste Dominus sustinuimus eum, exultabimus et letabimur in salutare eius: quia requiescet manus Domini in monte isto.

LXXI.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 25,1-10a
Ant. Sal 101 (100). Cf. Sal 101 (100),8

Señor, tú eres mi Dios; te ensalzaré y alabaré tu nombre, porque realizaste magníficos designios, constantes y seguros desde antiguo.
Redujiste a escombros la ciudad, la plaza fuerte a ruinas, el alcázar de los soberbios no es ya una ciudad, jamás será reconstruida.
Por eso te glorifica un pueblo fuerte, te temen las ciudades de pueblos poderosos, porque fuiste fortaleza para el débil, fortaleza para el pobre en su aflicción, refugio en la tempestad, sombra contra el calor.
Porque el ánimo de los tiranos es temporal de invierno; como el calor sobre una tierra desértica, el tumulto del extranjero; sometes el calor con la sombra de una nube, y humillas el canto de los tiranos.
Preparará el Señor del universo para todos los pueblos, en este monte, un festín de manjares suculentos, un festín de vinos de solera; manjares exquisitos, vinos refinados.
Y arrancará en este monte el velo que cubre a todos los pueblos, el lienzo extendido sobre todas las naciones.
Aniquilará la muerte para siempre. Dios, el Señor, enjugará las lágrimas de todos los rostros, y alejará del país el oprobio de su pueblo -lo ha dicho el Señor-.
Aquel día se dirá: «Aquí está nuestro Dios. Esperábamos en él y nos ha salvado. Este es el Señor en quien esperamos.
Celebremos y gocemos con su salvación, porque reposará sobre este monte la mano del Señor.

Inicio página

LXXII.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 37.
CVII. Exurgam.

Domine exercituum Deus Srahel qui sedes super Cerubin: tu es Deus solus omnium regnorum terre.
Tu fecisti celum et terram: inclina Domine aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide: et audi omnia verba Sennacerib, que misit ad blastemandum Deum vibentem.
Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assiriorum terras et regiones earum: et dederunt deos earum igni.
Non enim erant dii, set opera manuum hominum ligna et lapis: et comminuerunt eos.
Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: ut cognoscant omnia regna terre quia tu es Dominus solus.

LXXII.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 37,16-20
Ant. Sal 108 (107). Cf. Sal 108 (107),3-4

Señor, Dios de Israel, entronizado sobre los querubines, tú solo eres el Dios para todos los reinos de la tierra. Tú formaste los cielos y la tierra.
¡Presta oídos, Señor, y escucha! ¡Abre tus ojos, Señor, y mira! Escucha las palabras que mandó decir Senaquerib para ultrajar al Dios vivo.
Es verdad, Señor: los reyes asirios han asolado las naciones, han arrojado sus dioses al fuego y los han destruido.
Pero no eran dioses, sino hechura de manos humanas, de piedra y de madera.
Pero ahora, Señor, Dios nuestro, sálvanos de sus manos y sepan todos los reinos de la tierra que solo tú eres el Señor, Dios.

Inicio página

LXXIII.
CANTICUM ESAYE PROPHETE.
Capitulo 38.
CXVII. Deus Dominus.

Aña. Corripies me Domine et vivificabis me.

Ego dixi, in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi: quesibi residuum annorum meorum: dixi non videbo Dominum Deum in terra vibentium.
Non aspiciam hominem ultra et habitatorem: quiebit generatio mea, ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum.
Precisa est velut a texente tela vita mea, dum adhuc ordirer succidit me: de mane usque ad vesperum finiens me.
Sperabam usque in mane: quasi leo sic contribit omnia ossa mea.
Sicut pullus vrundinis sic clamabam: meditabar ut columba: adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso, Domine vim patior responde pro me.
Quid dicam aut quid respondebit mici quum ipse fecerim: recogitabo omnes annos meos in amaritudine anime mee.
Domine si sic vibitur; et in talibus est vita spiritus mei: corripies me et vivificabis me.
Ecce in pace amaritudo mea amarissima: tu autem eruisti animam meam ut non periret.
Proiecisti post tergum tuum: omnia peccata mea.
Quia non infernus confitebitur tibi: neque mors laudabit te.
Non expectabunt qui descendunt in lacum: veritatem tuam.
Vivens vivens confitebitur tibi: sicut et ego odie pater filiis notam facio veritatem tuam.
Domine salvos nos fac: et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vite nostre in domo Domini.

LXXIII.
CÁNTICO DEL PROFETA ISAÍAS.
Is 38,10-20
Ant. Sal 118 (117). Sal 118 (117),27

Ant. ¡Señor, en ti espera mi corazón!, que se reanime mi espíritu.

Yo pensé: «En medio de mis días tengo que marchar hacia las puertas del abismo; me privan del resto de mis años».
Yo pensé: «Ya no veré más al Señor en la tierra de los vivos, ya no miraré a los hombres entre los habitantes del mundo.
Levantan y enrollan mi vida como una tienda de pastores. Como un tejedor, devanaba yo mi vida, y me cortan la trama».
Día y noche me estás acabando, sollozo hasta el amanecer. Me quiebras los huesos como un león, día y noche me estás acabando.
Estoy piando como una golondrina, gimo como una paloma. Mis ojos mirando al cielo se consumen: ¡Señor, me oprimen, sal fiador por mí!
¿Qué le diré para que me responda, cuando es él quien lo hace? Caminaré todos mis años con la amargura en mi alma.
El Señor está cerca de los suyos: ¡Señor, en ti espera mi corazón!, que se reanime mi espíritu. Me has curado, me has hecho revivir, la amargura se me volvió paz cuando detuviste mi alma ante la tumba vacía y volviste la espalda a todos mis pecados.
El abismo no te da gracias, ni la muerte te alaba, ni esperan en tu fidelidad los que bajan a la fosa.
Los vivos, los vivos son quienes te alaban: como yo ahora. El padre enseña a sus hijos tu fidelidad.
Sálvame, Señor, y tocaremos nuestras arpas todos nuestros días en la casa del Señor.

Inicio página

LXXIV.
CANTICUM IHEREMIE PROPHETE.
Capitulo 51.
CXVIII. Prevenerunt.

Aña. Qui fecit omnia ipse est Deus, et Israhel hereditas eius, Dominus exercituum nomen est illi.

Iurabit Dominus exercituum per animam suam: quoniam replebo te hominibus quasi bruco: et super te celeuma cantabitur.
Qui fecit terram in fortitudine sua, preparabit orbem in sapientia sua: et prudentia sua extendit celos.
Dante eo vocem: multiplicabuntur aque in celo.
Qui lebat nubes ab extrema terre: fulgura in plubiam fecit.
Qui producit ventos de tesauris suis: stultus factus est omnis homo ab scientia sua.
Confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis.
Vana sunt enim opera et risui digna: in tempore visitationis sue peribunt.
Non sicut hec pars Jacob: quia qui fecit omnia ipse est Deus: et Srahel sceptrum hereditatis eius, Dominus exercituum nomen est illi.

LXXIV.
CÁNTICO DEL PROFETA JEREMÍAS.
Jer 51,14-19
Ant. Sal 119 (118). Sal 119 (118) (Qof),147

Ant. Pues Dios es el creador de todo; Israel es tribu de su propiedad, se llama Señor del universo.

El Señor del universo lo jura por su vida: Aunque estés repleta de gente, como una invasión de langosta, cantarán victoria sobre ti.
Él hizo la tierra con su poder, asentó el orbe con su saber, desplegó el cielo con su habilidad.
Cuando deja oír su voz, retumban las aguas del cielo, hace que las nubes se eleven desde el confín mismo de la tierra; con los rayos desata la lluvia y saca de sus depósitos el viento.
Los hombres se atontan con su técnica, los plateros fracasan con sus ídolos: son pura mentira, sin espíritu;
son obras vacías, engañosas, destinadas al día del castigo.
No así la «Porción de Jacob», pues es el creador de todo; Israel es tribu de su propiedad, se llama Señor del universo.

Inicio página

LXXV.
CANTICUM ECCLESIASTICI.
Capitulo 11 et 12.
CXXVIIII. A vigilia.

Letare iubenis in adulescentia tua: et in bonis sit cor tuum in diebus iubentutis tue.
Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum: et scito quod pro his omnibus adducet te Deus in iudicio.
Aufer iram a corde tuo, et amobe malitiam a carne tua: adulescentia enim et voluptas vane sunt.

Memento Creatoris tui: in diebus iubentutis tue.
Antequam veniat tempus afflictionis: et adpropinquent anni de quibus dicas non mici placent.
Antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stelle: et revertatur nubes post plubiam.
Quando commovebuntur custodes domus, et mutabuntur viri fortissimi: et otiose erunt molentes in minuto numero.
Et tenebrescent videntes per foramina, et claudent ostia in platea: in umilitate vocis molentis.
Et consurgent ad vocem volucris: et obsurdescent omnes filie carminis.
Excelsa quoque timebunt: et formidabunt in via.
Florebit amigdalus et impinguabitur lucusta: et dissipabitur capparis.
Quoniam ibit homo in domum eternitatis sue: et circuibunt in platea plangentes.
Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea: et conteratur idria super fontem, et confringatur rota super cisterna.
Et revertatur pulbis in terram suam unde erat: et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.

LXXV.
CÁNTICO DEL ECLESIASTÉS.
Ecl 11,9-12,7
Ant. Sal 130 (129). Sal 130 (129),7

Disfruta mientras eres muchacho y pásalo bien en la juventud; déjate llevar del corazón y de lo que te recrea la vista; pero sábete que Dios te llevará a juicio para dar cuenta de todo.
Rechaza las penas del corazón y rehúye los dolores del cuerpo: adolescencia y juventud son efímeras.

Acuérdate de tu Creador en tus años mozos, antes de que lleguen los días aciagos y te alcancen los años en que digas:
«No les saco gusto»; antes de que se oscurezcan el sol, la luz, la luna y las estrellas, y tras la lluvia vuelva el nublado. Ese día temblarán los guardianes de la casa, y los valientes se encorvarán; las que muelen serán pocas y se pararán; los que miran por las ventanas se ofuscarán; las puertas de la calle se cerrarán y el ruido del molino será solo un eco; se debilitará el canto de los pájaros, las canciones se irán apagando; darán miedo las alturas y en las calles rondarán los terrores; cuando florezca el almendro y se arrastre la langosta y sea ineficaz la alcaparra; porque el hombre va a la morada de su eternidad y el cortejo fúnebre recorre las calles.
Antes de que se rompa el hilo de plata y se destroce la copa de oro, y se quiebre el cántaro en la fuente y se raje la polea del pozo, y el polvo vuelva a la tierra que fue, y el espíritu vuelva al Dios que lo dio.

Inicio página

LXXVI.
CANTICUM DE LIBRO JOB.
Capitulo 19.
CXLII. Auditam.

Scio enim quod redemtor meus vivit: et in nobissimo de terra surrecturus sum.
Et rursus circumdabor pelle mea: et in carne mea videbo Deum quem visurus sum.
Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt: et non est alius.
Reposita est hec spes mea in sinu meo: et hereditas mea in Deo meo.

LXXVI.
CÁNTICO DEL LIBRO DE JOB.
Job 19,25-29
Ant. Sal 143 (142). Sal 143 (142),8

 Yo sé que mi redentor vive y que al fin se alzará sobre el polvo: después que me arranquen la piel, ya sin carne, veré a Dios.
Yo mismo lo veré, y no otro; mis propios ojos lo verán.
¡Tal ansia me consume por dentro!


1. Breviarium Gothicum, ff. LXXXIII-LXXXIX (entre corchetes, corrección de erratas incluida en el propio Breviarium).
Traducción (excepto cántico LXI):
Sagrada Biblia, versión oficial de la Conferencia Episcopal Española. BAC, Madrid 2011.

2. Traducción: Basset, René, ed. y Juli Peradejordi, trad.  Apocalipsis de Esdras (IV Esdras). Barcelona: Editorial 7 ½, 1980. Traducido del etíope al francés por René Basset, y puesto al español por Juli Peradejordi. Versificación arreglada. El libro IV de Esdrás es un apócrifo del Antiguo Testamento.

 

Índice Oficio DivinoÍndice cánticosInicio página

ÍNDICE GENERAL DE "LA ERMITA"

© La Ermita - España MMXVIII