RITUS
COMMUNIONIS
36. Sacerdos populum admonet,
dicens:
Fidem, qua corde crédimus, ore
autem dicámus.
Et omnes professionem
fidei proclamant:
Crédimus in unum Deum Patrem
omnipoténtem,
Factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium Conditórem.
Et in unum Dóminum nostrum Iesum Christum,
Fílium Dei Unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sæcula.
Deum ex Deo, Lumen ex Lúmine.
Deum verum ex Deo vero,
Natum non factum, Omoúsion Patri,
hoc est, eiúsdem cum Patre substántiæ,
Per quem ómnia facta sunt,
quæ in cælo, et quæ in terra.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem,
descendit de cælis,
et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine,
et homo factus est.
Passus sub Póntio Piláto,
sepúltus,
tértia die resurréxit,
ascéndit ad cælos,
sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis.
Inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum vivificatórem,
et ex Patre et Fílio procedéntem.
Cum Patre et Fílio adorándum et conglorificándum.
Qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, Cathólicam et Apostólicam Ecclésiam.
Confitémur unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Expectámus resurrectiónem mortuórum
et vitam ventúri sæculi. Amen.
CANTUS AD CONFRACTIONEM
37. Nisi Proprium spcecialem Cantum
ad Confractionem proponat, una ex sequentibus formulis
eligatur:
Suscipiátur, Dómine, sacrifícium
nostrum
in conspéctu tuo, ut pláceat tibi.
Alia:
Tu, Dómine, da escam nobis in
témpore opportúno:
áperi manum tuam,
et imple omnem ánimam benedictióne.
Alia:
Fiat misericórdia tua, Dómine,
super nos,
sicut sperávimus in te.
Alia:
Memor esto, Christe, in regno tuo,
et dignos nos fac de resurrectióne tua.
Vigilia Paschatis et in
tempore de Resurrectione Domini:
Vicit Leo de tribu Iuda,
radix David, allelúia.
Dum Cantus ad
Confractionem in choro canitur, Sacerdos panem
consecratum frangit, et partes eius collocat in forma
crucis supra patenam, enuntians mysteria Christi, quæ in
anno liturgico commemorantur.
|
1. Corporátio |
|
6. Mors |
2. Natívitas |
7. Resurréctio |
|
3. Circumcísio |
8. Glória |
|
4. Apparítio |
9. Regnum |
|
5. Pássio |
|
38. Sacerdos manibus iunctis dicit:
Orémus.
Deinde recitat textum
variabilem, qui Orationem Dominicam introducit.
AD ORATIONEM DOMINICAM
39. Manibus extensis prosequitur:
Pater noster qui es in cælis:
R/. Amen.
Sanctificétur nomen tuum.
R/. Amen.
Advéniat Regnum tuum.
R/. Amen.
Fiat volúntas tua, sicut in cælo
et in terra.
R/. Amen.
Panem nostrum cotidiánum da nobis
hódie.
R/. Amen.
Et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
R/. Amen.
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R/. Amen.
Sed líbera nos a malo.
R/. Amen.
Liberáti a malo, confirmáti semper
in bono,
tibi servíre mereámur Deo ac Dómino nostro.
Pone Dómine, finem peccátis nostris,
da gáudium tribulátis, præbe redemptiónem captívis,
sanitátem infírmis, requiémque defúnctis.
Concéde pacem et securitátem in
ómnibus diébus nostris.
Frange audácium inimicórum nostrórum.
Et exáudi, Deus, oratiónes servórum tuórum,
ómnium fidélium christianórum,
in hac die et in omni témpore.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum
Fílium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti,
Deus,
per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.
40. Sacerdos patenam et calicem
parum elevat, ea ostendens populo, et dicens:
Sancta sanctis.
41. Particulam panis consecrati
REGNUM immittit in calicem,
dicens:
Et coniúnctio
Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi
sit suméntibus et potántibus nobis ad véniam,
et defúnctis fidélibus præstétur ad réquiem.
42. Diaconus populum admonet:
Humiliáte vos ad benedictiónem.
Omnes respondent:
Deo grátias.
Dicit Sacerdos:
Dóminus sit semper vobíscum.
Omnes respondent:
Et cum spíritu tuo.
Manus extendens
Sacerdos populum benedicit:
BENEDICTIO
Nisi specialis formula
indicetur in Proprio, Sacerdos benedictionem ita
concludat:
Per misericórdiam ipsíus Dei
nostri,
qui est benedíctus, et vivit et ómnia regit,
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Adhiberi etiam potest
quædam ex communibus conclusionibus quæ in p. 63
proponuntur.
43. Antequam sumat Corpus et
Sanguinem Christi, Sacerdos hanc orationem secreto dicere
potest:
Huius, Dómine, sacraménti libátio
peccatórum nostrórum máculas tergat,
et ad peragéndum iniúnctum offícium
nos idóneos reddat;
quátenus tuo ibíque muníti suffrágio,
et sanctitátis ornaménto floreámur,
et Sanctórum tuórum
mereámur habéri consórtio.
Sacerdos sacramenta
Corporis et Sanguinis Domini sumit, deinde ipsa dona
diacono præbet.
44. Sacramentum Corporis Christi
Sacerdos populo distribuit, dicens:
Corpus Christi sit salvátio tua.
Diaconus calicem populo
ministrat, dicens::
Sanguis Christi máneat tecum
redémptio vera.
CANTUS AD ACCEDENTES
Dum sacra communio
distribuitur, Cantus ad Accedentes canitur. Nisi
peculiaris formula «Ad
accedentes»
indicetur in Proprio, hic textus communis adhibeatur:
Gustáte et vidéte quam suávis est
Dóminus,
allelúia, allelúia, allelúia.
V/. Benedícam Dóminum in omni témpore,
semper laus eius in ore meo.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.
V/. Redímet Dóminus ánimas servórum suórum,
et non relínquet omnes qui sperant in eum.
R/. Alletúia, allelúia, allelúia.
V/. Glória et honor Patri et Fílio et Spirítui
Sancto
in sæcula sæculórum. Amen.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.
45. Expleta sacræ communionis
distributione, chorus cantat Antiphonam
post Communionem:
ANTIPHONA POST COMMUNIONEM
Refécti Christi córpore et
sánguine,
te laudámus, Dómine.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.
In Quadragesima:
Replétum est gáudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatióne.
46. Deinde Sacerdos stans recitat Orationem Completuriam. Nisi specialis textus
Completuriæ indicetur in Proprio, adhibeatur una ex
sequentibus formulis communibus:
COMPLETURIÆ
Passiónis Domínicæ cálicem
delibántes
et sacrosáncti córporis suavitátem gustántes,
grátias et laudes ei referámus,
in domo eius læti et hílares ambulántes.
R/. Amen.
Per misericórdiam ipsíus Christi
Dei nostri,
qui cum Patre et Spíritu Sancto, unus Deus,
vivit et regnat in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Refécti Christi córpore,
sanguinéque páriter sanctificáti,
Deo Patri omnipoténti grátias referámus;
ut in eádem refectióne sanctificatiónem habéntes hic,
in futúro sæculo glóriam percipiámus.
R/. Amen.
Per grátiam pietátis eius
qui est benedíctus in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Refécti, fratres, remédio
incomparábili,
ánimas et córpora nostra medicántem
orémus supplíciter Deum ac Dóminum nostrum,
ut quos iucundáre dignátus est in factúra sua,
spe certos ac fide stábiles,
in opéribus mánuum suárum
iúbeat perpétuo exsultáre felíces.
R/. Amen.
Per misericórdiam ipsíus Dei
nostri,
qui vivit et ómnia regit in sæcula sæculórum
R/. Amen.
Alia:
Gustántes, Dómine,
suavitátis tuæ dulcedinísque plenitúdinem,
quæsumus ut sit nobis hoc
in remissiónem peccatórum et sanitátem méntium.
R/. Amen.
Per misericórdiam tuam, Deus
noster,
qui es benedíctus, et vivis et ómnia regis
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Reple, Dómine, cor nostrum
lætítia,
qui nobis dare dignátus es sacri córporis tui
Eucharistíam;
ut qui escárum perceptióne refícimur,
spirituálibus benefíciis adimpléri felíciter
mereámur.
R/. Amen.
Per grátiam pietátis tuæ, Deus
noster,
qui vivis et cuncta domináris in sæcula sæculórum.
R/. Amén.
Alia:
Replétum est gáudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatióne;
corpus et sanguis Fílii tui Dómini nostri
accepta adhæreant viscéribus nostris
et profíciant ad vitam ætérnam;
ut conversátio nostra bona permáneat in cælis.
R/. Amen.
Per ineffábilem bonitátem tuam,
Deus noster,
qui vivis et cuncta domináris in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Christi Dómini nostri grátia
satiáti,
grátias ágimus perpétuæ Trinitáti,
cuius sánguine sumus prétio magno redémpti:
pétimus ítaque sacramentórum tuórum méritis
ut de hoc sæculo nequam eripiámur illæsi.
R/. Amén.
Te præstánte, summe Deus,
qui in Trinitáte gloriáris
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Córporis Christi tui, Dómine,
sanguinísque refécti,
grátias tibi reférimus,
húmiles ac devóte orántes
ut semper te mereámur habére propítium,
qui médicus es et animárum reféctio.
R/. Amen.
Quia pius et miséricors es Deus,
et vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Precámur, Dómine Iesu Christe,
ut explétis sacrificiórum mystériis,
quique nunc spirituális vitæ aliméntum
ab Incarnatióne suscépimus,
ineffabílibus delíciis
cum tua apparúerit glória satiémur.
R/. Amen.
Quia tuum est impérium,
benedíctus Deus qui ómnia regis
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Deus, qui pascis omnem ánimam
carnálibus escis:
pasce nos quæsumus spirituálibus aliméntis,
et ab ómnibus emúnda delíctis.
R/. Amen.
Subsequénte tua magna poténtia,
Deus Pater,
qui cum Fílio et Spíritu Sancto, unus Deus,
vivis et gloriáris in ómnia semper sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Deus, sempitérna salus beatórum,
beatitúdo inæstimábilis:
concéde quæsumus
ut qui ineffábili múnere tuo
sancta et beáta sumpsérunt,
sancti et beáti esse mereántur.
R/. Amen.
Quia tibi est glória in sæcula
sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Deus, qui hoc custódis pro tua
pietáte quod déderis,
et custodiéndo largíris:
præsta ut sanctórum tuórum patrocínio tegámur,
et consórtio domínici córporis et sánguinis
grátia gratulémur.
R/. Amen.
Tua protegénte misericórdia, Deus
noster,
qui vivis et ómnia regis in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Post communiónem sacramentórum
tuórum, Dómine,
fiat in nobis remíssio peccatórum;
ut ubi hæc pura et sacra ingréssa sunt sacraménta,
ibídem pénitus nulla remáneat mácula.
R/. Amen.
Adiuvánte tua déxtera, Deus
noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Grátias tibi ágimus, omnípotens
Deus,
a quo panem cæléstem et cálicem súmimus vitæ,
peténtes cleméntiam tuam
ut sancta hæc, quam percípimus, commúnio
conquírat nobis ætérna remédia.
R/. Amen.
Præstánte tuæ divinitátis
cleméntia,
qui in Trinitáte, unus Deus,
vivis et ómnia regis in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Effúnde quæsumus, Dómine, in
víscera nostra
Spíritum qui ex te tuóque procéssit Fílio;
ut purgátum ánimæ nostræ vas
tibi effíciat placábile,
in quo, sancta Trínitas, dignéris perénniter
habitáre.
R/. Amen.
Adiuvánte tua misericórdia,
qui cum Fílio et Spíritu Sancto, unus Deus,
gloriáris in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Consérva in viscéribus nostris
misericórdiæ tuæ múnera, omnípotens Deus,
ad augéndam fidem nostram, ad corroborándam spem,
ad illuminándam sciéntiam, ad multiplicándam
caritátem,
ad conservándam córporis et ánimæ sanitátem.
R/. Amen.
Concedénte divinitáte tua, Deus
noster,
qui es vita vivórum et coróna sanctórum
in ætérna sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Deus, qui cæléstia fámulis tuis
dona largíris:
custódi in nobis grátiam quam dedísti;
vígeat in sénsibus nostris munus infúsum,
mentibúsque nostris, cum córporis sospitáte,
spirituális esca profíciat.
R/. Amen.
Tua concédente cleméntia,
piíssime et admirábilis Deus,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Précamur, Dómine, ut nos fámuli
tui,
qui in hoc sæculo, super hanc mensam,
córporis et sánguinis tui iubémur esse partícipes,
in regno tuo, sub mensa glóriæ tuæ,
quasi catélli de micis tuis non habeámur extórres.
R/. Amen.
Qui cum Patre et Spíritu Sancto
vivis et regnas Deus
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
Alia:
Deus, penetrátor méntium, rerum
perscrutátor,
cogitatiónum cógnitor, animárum conservátor:
præsta ut rectum in nobis spíritum corpus tuum
effíciat,
apta veritáti tuæ víscera nostra tuus sanguis
invéniat;
ut qui cálicem salutáris háurimus,
iræ cálicem non bibámus.
R/. Amen.
Concedénte grátia tuæ
miseratiónis,
cuius regnum et impérium iuge ac gloriósum
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.
|